Dies iræ


Dies iræ, dies illa Solvet sæclum in favilla Teste David cum Sibylla

Quantus tremor est futurus Quando Judex est venturus Cuncta stricte discussurus!

Tuba mirum spargens sonum Per sepulchra regionum Coget omnes ante thronum

Mors stupebit et natura Cum resurget creatura Judicanti responsura

Liber scriptus proferetur In quo totum continetur Unde mundus judicetur

Judex ergo cum sedebit Quidquid latet apparebit: Nil inultum remanebit

Quid sum miser tunc dicturus? Quem patronum rogaturus Cum vix justus sit securus?

Rex tremendæ majestatis Qui salvandos salvas gratis Salva me, fons pietatis

Recordare, Jesu pie Quod sum causa tuæ viæ: Ne me perdas illa die

Quærens me, sedisti lassus: Redemisti Crucem passus: Tantus labor non sit cassus

Juste Judex ultionis Donum fac remissionis Ante diem rationis

Ingemisco, tamquam reus: Culpa rubet vultus meus: Supplicanti parce, Deus

Qui Mariam absolvisti Et latronem exaudisti Mihi quoque spem dedisti

Preces meæ non sunt dignæ; Sed tu bonus fac benigne Ne perenni cremer igne

Inter oves locum præsta Et ab hædis me sequestra Statuens in parte dextra

Confutatis maledictis Flammis acribus addictis Voca me cum benedictis

Oro supplex et acclinis Cor contritum quasi cinis Gere curam mei finis

Lacrimosa dies illa Qua resurget ex favilla Judicandus homo reus Huic ergo parce, Deus.

Pie Jesu Domine Dona eis requiem. Amen